monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 26
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXV. De vitanda iuratione. <<<     >>> XXVII. De mendacio.

CAPUT XXVI. De falso testimonio. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Inter decem praecepta quae Dominus in monte Sina per famulum suum Moysem Israelitico populo dedit, falsum testimonium specialiter prohibuit: Non falsum, inquiens, testimonium dices. Iustus itaque Dominus iustitiam diligendam monuit, et falsitatem promendam inhibuit. Attende quis, quale edictum mortalibus servandum proposuerit, rex scilicet regum, et Dominus Dominantium, omniumque creator, inter flammas ignium, et fulgura micantia, fragorem quoque tonitruorum, et clangorem buccinae, hanc legem terribiliter promulgavit, qua malum vetatur, et bonum iubetur, qua etiam veritas sectanda, et falsitas cavenda censetur; et quod valde tremendum, et expavescendum est, contemnitur: quoniam in tantum transgressio huius Dominici praecepti in usum quibusdam devenit, ut pene illud, ut pote legem frequentent, et cum illud proferunt, aut nihil, aut pene nihil se delinquere credant, nisi id quod falso protulerint, verum esse iureiurando confirment.
2 Hi certe vana spe semetipsos decipiunt. Videant ergo quod Dominus in sancta sua lege specialiter falsum testimonium, specialiter periurium, specialiter quoque mendacium prohibuerit: quicunque igitur unum ex his transgressus fuerit, Domini praecepti praevaricator sine dubio existit. Hi namque qui contra iustitiam falsitatem opponunt, similes sunt falsis cec184.90 v testibus qui in passione Christi falsum contra eum dixerunt testimonium.
3 Luctuosa nempe nimium res est, eo quod nonnulli nihil vilius, imo nihil venalius in hac mortalitate ducunt, quam animas suas: cum enim diversas pecunias accipiunt, et crapula, et ebrietate usque ad vomitum se ingurgitant ut falsitatem proferant, quid aliud nisi animas suas venales faciunt? Hi namque vili pretio magnam rem vendunt; quod accipiunt, fumeum et momentaneum; quod amittunt, aeternum, et sine fine mansurum est.
4 Miserabilis plane mercatio; quando quis pro alterius nummis, et cibo, et potu, animam suam tradidit diabolo; sed et ille, qui ne iuste superetur, et id quod iniuste retinet amittat, et pudorem publicum incurrat, parvamque legis iacturam subeat, diversis munusculis huiuscemodi testes corrumpit, insuper etiam, sicuti fieri assolet, in periurium impellit, nullatenus de eorum perditione securus existat, sed pro certo sciat quod omnium animarum, quos aut in falsitatem, aut periurium perduxit, reus apud Dominum tenebitur.
5 Proinde censoribus diligens ac subtilissima indagatio necessaria est, ut falsos testes, more Danielis prophetae, separatim examinent, ut quid ius, quid verum, quid falsum sit agnoscere valeant.
6 Falsi quoque testes diligentissime perscrutari in libro Deuteronomii iubentur: Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis: stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum, et iudicum qui fuerint in diebus illis. Cumque cec184.91 r diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddant ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui; ut audientes caeteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere, et non misereberis ei. De falsis quoque testibus Salomon ait: Testis falsus non erit impunitus. Et alibi se Deus odisse dicit testem fallacem, et proferentem mendacium ad munera (Ibid., VI, 19).» Beda quoque in expositione Lucae : «Multi, inquit, hodie Iudae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum vendiderit, veluti immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent; nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro iustitia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Qui etiam si nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt: quia principis saeculi imaginem, id est, exempla hostis antiqui, neglecta conditoris, ad quam creati sunt, imagine sumunt. Nam sicut Ioannes Baptista, qui non pro Christi confessione, sed pro defensione veritatis occubuit, ideo tamen pro Christo, quia pro veritate, martyrium suscepit; ita e contrario qui charitatis et veritatis iura spernit, Christum utique, qui est veritas et charitas, prodit: maxime cum non infirmitatis causa, vel ignorantia subripiente peccat, sed in similitudinem Iudae quaerit opportunitatem: ut arbitris absentibus veritatem mendacio, virtutem crimine mutet.» Isidorus in libro Sententiarum (Lib. III, c. 59): «Testis falsidicus tribus est cec184.91 v personis obnoxius. Primum Deo, quem periurando contemnit; sequenter iudici, quem mentiendo fallit: postremo innocenti, quem falso testimonio laedit. Testibus falsis convictis, tarde mendacii falsitas reperitur: quod si separati fuerint, examine iudicantis cito manifestatur.»
7 Ecce quam abominabile, Deoque odibile falsum sit testimonium, breviter collectum est. Sollicite itaque vigilanterque studendum est iudicibus, ut iudicii causas patienter audiant, diligenterque examinent, et iusto libramine decernant; ne ab eis, vel coram eis quispiam aut libertate, aut quibuslibet rebus iniuste privetur.
8 Hi autem qui munerum acceptione, aut cuiuslibet alterius rei gratia, iniuste iudicando, et falsum testimonium proferendo, quoslibet ad servitutem addicunt, aut rebus iniuste carere faciunt, magnum sibi damnationis cumulum acquirunt: quoniam non solum praesentibus obsunt, sed etiam in futuram eorum posteritatem eamdem iniuriam transmittunt.



Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXV. De vitanda iuratione. <<<     >>> XXVII. De mendacio.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik